Astroscopium

by Wilhelm Schickard

XML by: Doris Vickers

🗎 Download XML
Jump to paragraph:
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

ASTROSCOPIUM. Pro facillima stellarum cognitione noviter excogitatum.

1Stellarum notitia quasi Alphabetum est Astronomiae, quod hisce sacris initiatus, primo omnium tenere debet. Itaque praeposteri sunt, qui postquam multa de motibus garrire didicerunt, nondum tamen vel grij quidem internoscunt, quando sub coelum iurem praesentem evocantur.
2Non autem omnia stellae sunt, quae tales putantur. Apparent enim interdum spuriae faces, velociter discurrentes, quos nominetenus tantum & a specie cadentes stellas vocant, cum tamen reuera non sint, neque ulla in coelo seorsim tali repentino motu cieatur, locumve mutet. Exuenda igitur est opinio vulgi, quod cadant, vago motu ferantur aut omnino pereant; atque hoc totum Meteorologis relinquendum.
3Verarum quidem aliquae ♄ ♃ ♂ ♀ ☿ peculiari vario, & (ut tyronibus quidem videtur) inordinato motu incedunt, unde etiam Planetae vel Errones appellantur, ob id ipsum in schemate non appicti. At paucae sunt, & mundo coaevae, ac facilè dignoscuntur, ut infra dicam. Nunc mihi praecipue res erit cum Fixis.
4Illae haerent omnes in uno & extremo mundi pariete, qui sic concipiendus est imaginatione, totum hoc universum sphaerice ambire. Forte tamen una profundius in coelum ascendit, quam altera. Existimat enim Tycho Brahe, progymn. Tom. 1. p. 483. consentaneum esse, ut aliquae secundi status revera aequiparentur stellis primi ordinis, vel tertianae secundanis, at propter maiorem à nobis distantiam optice minores appareant. Nec tamen admittit tàm amplam coeli vastitatem, ut ulla sextae, propter solam elongationem toties minor evadat prima Posceret enim id intervallum undecuplo longius, quod omnem fidem excedit.
5Servant autem omnibus seculis eadem semper interstitia. Quas enim Ptolemeus l. 7. Almagesti prop. 1. trecentis ferè annis post Abrachin (h. e. Hipparchum) in unâ lineâ rectâ constitutas reperit, easdem & nos etiamnum hodie totis 14. seculis serius in eadem linea invariabiliter dispositas cernimus, nempe Capellam, sinistrum pedem Erichthonij & Aldebaram: Item eandem Capellam cum Aurigae dextro pede & Orionis humero sinistro propemodum. Aliasque plures quas apud Tychonem quoque p. 235. invenies.
6Progrediuntur una simul omnes, quemadmodum eadem navis diversas merces vehit, suis tamen locis repositas, nec collidit. Nisi quod circumpolares tardius volvuntur, perinde ut in plaustrò lutum propè axem rotae lentius circumagitur, quamquod extremo limbo adhaeret. Quo propior aliqua polis est, eo minori ambitu circuit, adeo ut si qua in ipso polo consisteret, gyraretur tantum intra metas sui corporis, nec loco excederet. Rotantur autem ab ortu in occalum & absolvitur una periodus XXIIII horis: Nisi forte totum hoc oculo, in contrarias partes obvianti, tantum ita videatur: quàm litem iam non facio meam.
7Respectu Horizontis nostri, sunt in triplici differentia. 1. quaedam semper apparent, nec nunquam merguntur: nempe septentrionales, quae plaustrum proxime circumstant. 2. aliquae semper latent, nunquam emergunt; nempe meridionales, quas recentium nautarum solertia nobis indagavit. 3. reliquae per vices oriuntur & occidunt. scilicet intermediae omnes. Causas huius varietatis ex circumgyratione globi facilè deprehendes.
8Quod ad multitudinem attinet, sunt penè innumerabiles, non tamen infinitae. Et multas detexit hodie Telescopium, quas prisca secula ignorabant. In uno Orionis capite monstravit ultra vicenas, & quod plus est in uno praesepi (quo nomine nebulosa Cancri appellatur) supra quadragenas. Nec desunt lyncei quidam, qui nudis oculis quatuordecim Pleiades numerant, & quinquagenas in Orionis clypeo, quot putas cum vitreis reperirent? Oportuit sanè Abrahamum visu prae nobis polluisse, qui, creatore Deo monstrante, tot stellas vidit in quot capita posteritas ipsius multiplicata fuit. Iudaeorum enim nunc multo plures sunt, quam nos forte vel cum perspicillis, astra cerneremus. Ex universo autem illarum exercitu paucae seliguntur, grandiores coeteris & visu notabiles, minoribus neglectis. Harum Ptolemeus millenas viginti duas recensuit, Plinius MDC. Hebraeorum Rabini XII millia in universum numerant, Cabalistae vero 29000. myriades, quod nimium est. neque enim plures 26713 myriadibus recipere posset tota coelorum area, nè quidem si contiguè omnes cohaererent, aut singulae tertiam minuti partem occuparent.
9Ipsa Galaxias nihil aliud est, quam congeries minutissimarum stellularum contiguè collucentium, quas eadem Arundo Dioptrica noviter detexit. Rectè igitur olim Democritus definivit: πολλῶν ἀστέρων συνεχῶν καὶ συμφωτιζομένων συνναυγασμον. Malè vero eundem ob id reprehendit Aristoteles, perpetuum hunc & mundo coaevum circulum perperam pro meteoro venditans, lib. 1. c. 8. nescio quâ fallaci coniectura deceptus sagacissimus alioquin Philosophus. Multo ineptius eandem viam lacteam priscus ille Theophrastus pro commissura coelorum habuit, quasi compages mundi per illam albuginem cohaereret, ut bini asseres glutine ferruminati. Habet autem Galaxias quandam quasi Insulam, quae à Cygno ad Scorpium usque protenditur: & est admodum inaequalis tùm latitudinis tum densitatis. terminos eius accuratè notavit, Ptolem. pr. 1. lib. 8. Almag.
10Porrò variè discernuntur à se invicem tot stellae, quantitate, coloribus, scintillatione, praecipuè vero situ & configurationibus; de quibus nunc sigillatim.
11Ratione quantitatis distribuuntur in sex Magnitudines, quasi classes; nimirum illae tantum, quas communiter videmus. Nam coeterae minutiores, quas tubus opticus manifestat, similiter gradibus magnitudinum differunt, ut infra decimas descendere possemus. Primae magnitudinis numerantur 15. sed harum 12. tantum nobis conspicuae sunt, secundae 45. tertiae 208. quartae 474. quintae 216. sexta 50. Imo multò plures. neque enim omnes in catalogum receperunt, quas aliqua nox serena, praecipue brumalis ostendit.
12Apparentes illarum diametros mensus est occulatissimus ille Tycho Braheus, & pag 481. Tom. 1. progym. prodidit, primae classis sidus subtendere duo circiter minuta, secundi honoris sesquialterum, tertij unum quarti 3/4 quinti dimidium, sexti XX. secunda. Vnde talis ipsorum proportio surgeret, qualem appinxi. Subdubito tamen, an hoc ipsum satis praecise determinarit, non tam quod illae, quae unius magnitudinis esse censentur, notabiliter saepè differunt, (v. g. Sirius & lyra regulo & spica maiores sunt) quam quia singulorum oculorum singularis & diversissima est in tam subtili quantitate aestimatio. Mihi sane luscioso & diversoculo per dextrum latiores apparent, per sinistrum exiliores, quod retiformis tunica ibi attractior sit, hic profundior; per utrunque tamen omnes duplum ferè superioris mensurae subtendunt. at per conspicilia intuenti, aliquanto angustiores cernuntur, per tubum eò minores, quo is melior est & maior, per optimum prorsus ut atomi vel puncta.
13Veras singulorum magnitudines verè ignoramus, easque ex tanto intervallo tam accurate scire velle, praesumptio est & temeritas. Quod enim Tycho ibidem primas 68. secundanas 28. tertianas 11. quartanas 3 1/2 vicibus, quintanas semel terreno globo maiores, sextanas vero eodem ter ferè minores aestimavit; Alfraganus verò maximas 107. proximas 90. succedentes 72. sequentes 54. posteriores 36. minimas 18 terras nostrates aequiparare censuit, id omne ex hypothesi dictum fuisse cogitandum est, si nimirum tanta vel tanta 8ae sphaerae assumatur distantia ex qua diversitate totum illud variatur: siquidem opticorum consensu quodlibet visibile quo longius distat, eò minus apparet. Sunt tamen eorum speculationes, qui coelum stellatum quam longissime a nobis removent, & consequenter astra plurimum amplificant, veritati propiores: quoniam minora neutiquam admittit, semel concessa orbis annui parallaxis.
14Coloris quaedam sunt rutili, aliae albicantis, nonnullae pallidi, quae varietas ex Autopsia rectius discitur, quam operosiori descriptione.
15Inde aestimantur ipsorum naturae, & accensentur quae liventes sunt Saturno, quae clarae Jovi, ferrugineae Marti, flavae Soli, buxeae Veneri, cineritiae Mercurio, pallidae Lunae, ut quilibet Planeta tanquam dux, in exercitu stellarum suos veluti subditos, coloris sut aemulos habeat. Nisi quod plerique propter dubium, ex binis quasi commixtum colorem duobus simul accensentur: quod totum hac brevi tabellâ compendiosè ab oculos statuere placuit. ♄ propus, venter piscis austrini, item venter & cauda ceti. ♄ ♃ dexter humerus Cephei, sinister pes, totumque cingulum Orionis. ♄ ♂ prima arietis, rostrum corvi, caput ophiuchi. ♄ ♀ polaris, capita Draconis & Medusae, pectora Cassiopeae & Hydrae, latus Persei, praevindemiatrix, tergum & cauda leonis. ♄ ☿ sinister humerus Bootis, venter leporis, lanx borea. ♃ nodus piscium, ♃ ♂ Arcturus, Aquila, crus Pegasi, Regulus, Syrius, cor scorpij. ♃ ♀ caput Andromedae, crus aquarij, Acharnar. ♃ ☿ os & humerus Pegasi, lanx austrina. ♂ omnes equi & rotae plaustri. Aldebaran cum Hyadibus. Pollux ♂ [Sonnensymbol] aselli, oculus sagittarij. ♂ ♀ spica ♂ ☿ caput Herculis. capella cum haedis, uterque humerus orionis. ♂ ☽ Pleiades & praesepe. ♀ umbilicus Andromedae ♀ ☿ eiusdem scapula, lyra, gnosia. rostrum & cauda cygni, crater, fomahaut. ☿ procyon.
16Omnes ferè scintillant, inaequaliter tamen, quaedam plus, aliae minus; imo eaedem diversis temporibus diversimodè: flante euro plurimum, tranquilla nocte languidius. Quod mihi argumento est, hoc pathos non in illorum corporibus haerere, nec ipsasmet stellas tam varium fulgorem ebullire quasi aut eructare, ut nonnulli voluerunt: sed universum hoc optice tantum accidere, & ab inaequabili semper fluctuantis aeris superficie oriri. Quemadmodum enim lapilli per crispulas undas visi tremere putantur, quod rapidè decurrens aqua subinde curvatur, cum ipsi tamen interim in rivifundo reverâ iaceant immoti: sic stellae per agitatum aerem spectatae, lumen suum continue vibrant, praesertim hyberno tempore, quando ab humilioris aeris superficie propius absumus, proinde variationum angulos celeriter mutatos evidentius sentimus.
17Nascuntur aliquando novae in ipso coelo. Et frustra contradicunt Peripatetici, ubi Experientiam habemus, luculentis rationibus Geometricis suffultam. Meminerunt patres nostri portentosae illius in Cassiopeâ; An. 1572. exortae. Vidimus ipsi novam in pede Serpentarij Anno 1604. enatam, & durat etiamnum hodie illa, de quâ in praefatione dixi, proxime pectus Cygni haerens, sed minutula iam, & quasi ad interitum vergens, nec nisi diligenter intuentibus observabilis: ut aliquando prorsus extinctam putarim, donec serenior nox iterum in conspectum reduxisset. Habeo tamen inter Astronomos nostri seculi primarios aliquem, qui diversum sentit, & hoc nomine consultus, nuperis ad me literis dudum amissam, adeoque post Annum 1613. sibi non amplius visam respondit. Credo non visam, quia & ipse lusciosus est, atque oculos suos in hoc studium bono publico dudum prodegit: nisi fortè suo, id est, amico more iocatus, ad attentiorem contemplationem hoc strategemate me extimulatum voluit. Hoc sane scio, memoriam meam, in tam familiarissimâ sibi stellâ non hallucinari: & testabuntur tot studiosi, quibus aliquot iam brumis decrescentem monstravi, proximâ retro hyeme diminutam quidem, sed tamen adhuc evidentiorem quam nunc, comparuisse. Provoco etiam ad minime caligantes oculos communis nostri Praeceptoris Dn. Maestlini, incomparabilis Mathematici, Tychonis quoque iudicio coaevis omnibus multum praeferendi. Sicut autem haec stella serius, post creationem caeterarum, & nostrà demum aetate coepit; ità quoque mox & ante universalem mundi interitum desitura videtur. Vnde & in ipsissimo coelo aliquid generari & corrumpi posse, adversus Aristotelem patet. Simul lis illa quorundam, an verè nova, vel antea fortè neglecta tantùm fuerit, ab eventu & posteriori decidetur. Quod autem antiquitus ante Constantinopoleos amissionem, in ipso polo stella quaepiam constiterit, & postea disparuerit, (ut Italus quidam apud Tychonem p. 743. nugatur) id manifestè fabulosum est, & contra fidem veterum globorum, contraque experientiam nautarum. Similiter & illud Poeticum, quod septima Pleiadum Electra, coeteris quidem ante excidium Troiae lucidior extiterit, post vero evanuerit. Cernitur enim etiamnum, licet reliquis minor. Vnde quasi ob Troiae ruinam moesta, sub vicino cancri Tropico se abscondisse fingitur à Poetis.
18Porrò situs stellarum consideratur dupliciter, ratione Longitudinis nimirum & Latitudinis. Illa numeratur ab occasu in ortum, iuxta seriem signorum Zodiaci, a puncto aequinoctij verni, praecipuo totius coeli loco vel quoniam illud vagum est, ex Copernici mente rectius à prima stellâ Arietis: Haec vero à meridie in septentrionem, & altrinsecus quoque ab eodem initio versus polum australem. Hîc vero magnas merito debemus grates nobilissimo Tychoni Brahe, qui tot noctium indefessis vigilijs & incredibili sumptu nobis restituit atque correxit Catalogum fixarum, quem veterum observatorum organa rudiora minus accuratè olim condiderant, & librariorum incuria plus etiam hactenus depravârat. Sub irrepsit tamen in oculatissimi hominis abacum, procul dubio Amanuensis vel Typographi vitio erratulum quoddam, dum lucidam caudaeceti, denis gradibus iusto anteriorem fecit, quod pridem ex Autopsiâ deprehensum, moneo ut corrigatur. Supplevit etiam aliquas in Serpentario Cl. Dn. Keplerus, libro de nov. stell. Anno 1604. disertè simul indicans, illas quae in dextro pede sint, non boream sed australem habere latitudinem. Quod à Cl. Habrechto, in nuperâ editione Globi sui, coeteroquin elegantissimi, neglectum esse miror.
19Ordinis & memoriae causa distribuitur universus stellarum exercitus in aliquot Imagines vel Asterismos, ut nempe tanta earum multitudo, in certas quasi classes redacta, eò facilius discerni possit, & singulae sigillatim a suis membris denominari. Variant autem authores in numero Imaginum. Ptolemeus 48. ponit, scilicet XXI in boreâ, XV in austro, XII in intermedio Zodiaco, quas mnemonicis versibus inclusas alibi passim reperies: Aratus & prisci pauciores, quia Serpentem cum Ophiucho coniungunt, item Equuleum & Libram praetermittunt: contra posteri plures, quoniam Berenices comam & Antinoum assumpserunt. Quomodo autem Plinius LXXII signa numeret, equidem ignoro. forte aliqua, quae nos primarijs adiungimus, ipse separatim computavit; ut caput Medusae, spicam virginis, praesepe, asellos, capellam, haedos, terebellum, &c. Item Castorem & Pollucem, vel utrumque piscem seorsim. Nam hae VII imagines, Camelopardalis, lordanus, Tigris, Vespa, Monoceros, Gallus & Columba, quas recentior aetas hemisphaerio nostro inseruit, ignotae tune erant. Sunt & reliquae XVI in opposito coelo Antipodum, circa polum meridionalem, nuper demum a Lusitanis additae, scilicet Indus, Phoenix, Grus, Pavo, Chamaeleon, Apus, Musca, Passer vel piscis volans, Crux, Trigonus, Rhombus, Dorado piscis, Hydrus, Toucan anser, & binae tandem Nubeculae. Extra haec tot simulachra supersunt passim aliquae stellae σποράδες vel ἀμόρφωτοi, quae in nullam figuram redigi commode potuerunt; eapropter nominibus carent, at a vicinis imaginibus memorandae sunt.
20Quinam primi harum imaginum Authores fuerint, id ex tantâ vetustate nescitur quidem hodie: verisimile tamen, quod duplex hominum genus nomina stellis indiderit. 1. in mediterraneis locis Agricolae, quod rustica supellex, scilicet utrumque plaustrum, cum aurigâ & equis produnt; item spica triticea, & villicorum animalia, ut Capella, Taurus, Aries, ambo Canes, &c. satis arguunt. 2 in maritimis Nautae: ut ex Ceto, Navi, Piscibusque apparet. Tandem vero eruditi perfecerunt, & in Artis formam redegerunt.
21Causas cur istae imagines in coelum receptae sint, opinor fuisse potissimum tres, Similitudinem, Efficaciam, Immortalitatem; quarum prima est Mathematica, sequens Physica, tertia Historica. Quod similitudinem attinet, deprehenderunt authores alicubi manifestam eiusmodi configurationem; ut in Coronâ, cuius stellae in semicirculum evidenter disponuntur; ut & spondyli in caudâ Scorpionis. Item in Cygno, cuius anterior stella rostrum, media pectus, collaterales alas, postrema caudam non ineptè repraesentat. Vel in Orione, qui duabus supremis binos quasi humeros, tribus medijs quodammodo cingulum, infimis vero pedes alicuius viri exprimere videtur. Alibi qualemcunque schematismum imaginati sunt, ut in Sagittario, cuius stellae quidvis aliud potius quam eiusmodi arcitenentem efformant. Vnde tot monstrosae imagines introductae sunt, ut Capricornus ex capro & pisce, Centaurus ex homine & equo compositus. Aliquae etiam mutilatae, ut Taurus, Argo, Pegasus, Equuleus, Saepenumero quoque Analogiam venati esse videntur. e.g. Cancrum reposuisse, unde Sol altissimus retrogreditur: Libram ubi quasi in aequilibrio pendens, noctem diei aequat: Leonem calidissimam bestiam, ubi aestus est maximus: Aquarium ubi copiosis imbribus pluit: Canem ubi haec animalia in rabiem aguntur; vel Canes & Leporem ea coeli plaga pinxisse, qua super sylvas orirentur: aut Navem efformasse cuius carina nunquam tota supra Horizontem, velut ex undarum fluctibus emergeret.
22Deinde quod Efficaciam concernit, aiunt quidem Astrologastri, posse aliquid hasce imagines in nativitatum momentis. v. g. quibus Hercules ascendat, hos fore audaces: queis Erichthonius, hos aurigas: quibus Canis, hosce minaces & iracundos: queis Lepus, hos timidos & veloces; cui Aries horoscopum obsideat, hunc futurum esse opilionem: cui Taurus, bubulcum: cui Spica, rusticum, & si quid plus est eiusmodi nugacium superstitionum. Itaque prorsus divinâ & fatidicâ arte in hasce nec alias imagines coelum à peritis Genethliacis olim distributum fuisse. Verum ego cum saniore & moderatissimo Tychone, pag. 311. sentio, figuris hisce nihil inesse energiae, nisi fortè per accidens paucis quibusdam è situ ipsarumque stellarum naturâ potius quàm ex imagine ipsâ, quae planè arbitraria fuit. Quicquid tandem hîc Mataeologi nugentur, caelum ob id mendacijs obnoxium non est, etsi terra ijs hominum culpâ scareat.
23Tertiò, multorum hominum imagines in coelum ideò receptae sunt, ut illorum res fortiter gestae immortalitati consecrarentur, nec quamdiu coelum rotatur, ullâ oblivione delerentur unquam. Sic v. g. Hercules ob duodecim labores inter astra relatus est. Et sanè durat eiusmodi heroum fama isthâc ratione diutius, quàm si facinora ipsorum membranis inscripta, vel aere exsculpta fuissent, quia senium etiam saxis tandem marmoribusque venit. At multùm hîc Vanitatis, nonnihil etiam Adulationis subest, dum v. g. Conon, Berenices capillos, pro mariti salute Veneri devotos & e templo subductos, confinxit in coelum evectos esse, & inter Vrsam atque Virginem receptos, ut sui regis Ptolemei Evergetis gratiam aucuparetur: Vel Poetae Andromedam, Cephei Aethiopum regis & Cassiopeae filiam, monstro marino expositam esse tradunt, tandem à sponso Perseo liberatam. vnde tota haec familia aeternae laudis gratiâ in coelos subvecta fuerit.
24Quoniam ergo ista multis pudendis fabulis involuta nil nisi Ethnicismum sapiunt, optarem ut ea Christianus aliquis refingeret, & in sacras imagines transformaret: quod non tantum divinae legi conforme esset, quae D astrorum nomina reticere & abolere iubet, Exod. 23. 13. sed & factu facillimum. Qui enim gentilibus Perseus erat cum capite Medusae, is nobis Davides cum capite Goliath, manente astrorum dispositione prorsus eadem, mutato saltem nomine. Sic illorum Hercules cum clava, facilè permutaretur in nostrum Samsonem cum maxillâ: Aesculapius cum Serpente, in naufragum Paulum cum viperâ manibus implicitâ. Vrsae essent mihi, non, quae Jovem in antro nutrivit, aut quam ab eodem casto Jove compressam, Diana sic transformavit, sed quae pueros quadraginta duos devorasse legitur. Quorsum enim rancidas illas, & dudum ad orcum damnatas revocarem fabulas? quas scire nulla laus est, ignorare vero pietas etiam.
25At inquiunt earum Patroni: res ipsae pridem per Dei gratiam nobiscum antiquatae sunt, retineamus nuda saltem nomina, quemadmodum & dies septimanae à ♄ ♃ ♂citra superstitionem in mediâ Ecclesiâ denominamus. Postulat id doctrinae modus, quando iam ubivis gentium & apud Judaeos quoque recepta sunt haec vocabula, velut Artis termini, sine quibus ea feliciter tradi nequit. Quis tam inveterata innovare sine levitatis suspicione ausit? privatoque nisu immutare, quod publico omnium Astronomorum consensu roboratum. Maximè quia incertum est an in peius sit reformaturus. Et ut afferat meliora, verendum tamen ne aeque absurdus veniat, ac illi qui Calendarium Gregorianum nobis obtruserunt. Differenda haec lis est in Comitia Mathematicorum, quando simul de certo Longitudinis locorum initio decernent; quod ad proximas fiet Kl. Graecas, in [Knotensymbol] [Sonnensymbol] ☿.
26Respondeo, non propterea necesse est, ut artis fundamenta evertantur, neque concedendum ut quisquam pro libidine isthaec refingat. Sed hoc saltem indulgeant, ut v.g. qui Gemini antea Castor & Pollux, vel Hercules & Apollo, vel Triptolemus & Jasion, vel Zethus & Amphion erant (neque enim ipsi satis inter se concordant) posthac mihi sint Esau & Jacobus: qui Aries Poëtis est cum aureo vellere, mihi sit ille Abrahami pro Isaaco mactatus, vel alter Danielis: quae Virgo ipsis Ceres vel Astraea, nobis Maria: quod Praesepe cancri, nobis potius Infantis Christi: qui Cetus Neptuni, nobis Jonae: qui pisces Cupidinis, nobis illius pueri, unde Salvator ultra 5000 viros miraculosa benedictione cibavit: qui Leo Arcadius aut Junonis, nobis de tribu Judâ velè specu Dantelis: qui Corvus Apollinis, nobis Eliae vel Noachi: qui Canis Actaeonis, nobis Tobiae: quae Coma Berenices, nobis Samsonis aut Absalomi: quod Δ triangulum fictitij Dios litera initialis, id nobis S. S. Trinunitatis character, &c. Ita manerent imagines, abolerentur saltem nugae; retineremus usum, abusum tolleremus.
27Eandem sibi libertatem usurparunt alij: cur ergo nos in has imagines iuraremus? Certum est, quod aliqui Arabes globos suos aliter pingant, & pro humanis imaginibus ferinas ferè supponant. Pro Dracone nostro ipsi fingunt duos lupos & quinque Dromedarios: pro Cepheo Pastorem cum cane & ovibus: pro Boote molossum latrantem: (Tureae verò Sagittiferum) pro Andromedâ vitulum marinum: pro Cassiopeâ cervam: pro Erichthonio mulum clitellatum: pro Ophiucho gruem vel ciconiam cum serpente: Hebraei pro plerisque imaginibus literas Alphabethi sui: Chaldaei pro boreo pisce hirundinem. Ipsi Graeci & Latini olim multos asterismos aliter figurabant. Thales Milesius pro Vrsâ minore Canem formabat, quem & caudae longitudo postulat, & ipsum nomen Cynosura, quasi κυνὸς οὑρὰ manifestè prodit. Plaustrum olim septem teriones seu boves erant: vnde plaga illa etiamnum Septentrio denominatur. Qui nunc Hercules est, olim anonymus erat, ideo dictus ἐγγόνασι vel ingeniculus, quasi ἐν γόνασιν, hoc est, genibus (rectius tamen uni tantum) innixus. quidam Lycaonem dixerunt, Dijs pro restitutione filiae supplicantem; alij Promethea Caucaso alligatum; & rursus alij miserum Ixiona brachijs revinctum. Plerique Alcidem, quorum sententia multitudine tandem obtinuit. Nec libram agnovit vetustas, quando tota Scorpioni accensebatur. unde hunc Aratus μὲγαθηριον vocavit, illa vero Chelarum nomen etiamnum retinet. fuit demum I. Caesaris tempore, in gratiam Imperatoris inserta; contractis X brachijs. Equulei stellae sicut & Antinoi olim informes erant; & hae Adriani Imp. iussu demum formatae. Is ipse Antinous alijs Ganimedes est, de unguibus Aquilae suspensus; alij Aquilam sic statuunt, ut Telum pedibus teneat. Telum nautis est temo, quibusdam calamus seu arundo. Deltoton Hispanis Sicilia, Aegyptijs verò quaedam triangularis Insula Nili sui. Lyram aliqui cornutam pingunt, cum iugo, nervis, pectine & verticillis; alij testudinem vel Cytharam; caeteri eius loco Vulturem cadentem. Hydra non uno sed multis capitibus olim fingebatur, nec malè quidem ex illorum gentilium Theologia. Pegasus etiam cum ephippio loco alarum. Aries circulo cingebatur. Taurus Plinio & Vitruvio integer erat, in eiusque caudâ Pleiades locabantur. Alicubi etiam Manipulus frugum loco Comae Berenices visitur. Pro Coronâ gnosiâ quidam corollam vel sertum nectunt, ex floribus & hederae baccis, cum intermixtis corymbis, & circumfluentibus fascijs: alij malunt vetus Diadema: nonnulli Oculum substituunt. Pro alterâ Coronâ meridionali sunt qui globulum; item qui rotam Ixionis reponunt. Variant quoque in Orionis scuto, quod alijs est pannus, alijs corium bovis, alijs exuviae leonis. Erichthonio pedes anguinos tribuit Ovidius, alij flagellum cum stimulo, habenas alij. Taceo leviores varietates, ut quod Booti nunc venabulum & canes venaticos, mox clavam seu colorobum, rursus hastam, aliquando pastorale pedum, saepè etiam falcem adiungunt: Herculi ramos pomorum vel sotoneorum. Draconi pedes ad pectus: Perseo talaria, gladium aut falcem: Geminis ocreas, torulos in pileis; vel uni plectrum & lyram, alteri scutum cum harpa: Cancro caudam curvam ut habent fluviatiles; vel nullam, ut sunt marini: Virgini spicam, alicubi strophiolum vel olivam, item alas & caduceum: Sagittario linteum vel vexillum: Aquario etiam duplex aquae effluvium. Sed multa horum perperam. At quis omnes variationes recenseret? Vnicam addo quae ad meum gustum est. Ex Cygno rustici & opiliones efformant crucem Salvatoris, quam configurationem pulchrè ornavit Nova, repraesentando inclinatum quasi caput morientis Christi; praesertim quando crux stabat erecta in plaga occidentali. Nonnulli etiam ex quadrangulo quod est inter Pegasum & Andromedam crucem effingunt; sed non ita concinne.